Direct reading · Original
Book 3 · lines 136–150
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
136Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
137inter se atque unam naturam conficere ex se,
138sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
139consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
140idque situm media regione in pectoris haeret.
141hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
142laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
143cetera pars animae per totum dissita corpus
144paret et ad numen mentis momenque movetur.
145idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
146cum neque res animam neque corpus commovet una.
147et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
148laeditur in nobis, non omni concruciamur
149corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
150laetitiaque viget, cum cetera pars animai