Direct reading · Original
Book 3 · lines 262–276
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
262inter enim cursant primordia principiorum
263motibus inter se, nihil ut secernier unum
264possit nec spatio fieri divisa potestas,
265sed quasi multae vis unius corporis extant.
266quod genus in quovis animantum viscere volgo
267est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
268omnibus est unum perfectum corporis augmen,
269sic calor atque aer aër et venti caeca potestas
270mixta creant unam naturam et mobilis illa
271vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
272sensifer unde oritur primum per viscera motus.
273nam penitus prorsum latet haec natura subestque
274nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
275atque anima est animae proporro totius ipsa.
276quod genus in nostris membris et corpore toto