Direct reading · Original
Book 1 · lines 136–145
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
136Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
137difficile inlustrare Latinis versibus esse,
138multa novis verbis praesertim cum sit agendum
139propter egestatem linguae et rerum novitatem;
140sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
141suavis amicitiae quemvis efferre laborem
142suadet et inducit noctes vigilare serenas
143quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
144clara tuae possim praepandere lumina menti,
145res quibus occultas penitus convisere possis.