Direct reading · Original
Book 3 · lines 350–364
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
350Quod super est, siquis corpus sentire refutat
351atque animam credit permixtam corpore toto
352suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
353vel manifestas res contra verasque repugnat.
354quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
355si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
356'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
357perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
358multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
359Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
360sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
361difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
362sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
363fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
364lumina luminibus quia nobis praepediuntur.