Direct reading · Original
Book 3 · lines 487–501
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
487Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
488ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
489concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
490desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
491inconstanter, et in iactando membra fatigat,
492ni mirum quia vis morbi distracta per artus
493turbat agens animam, spumans in aequore salso
494ventorum validis fervescunt viribus undae.
495exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
496adficiuntur et omnino quod semina vocis
497eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
498qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
499desipientia fit, quia vis animi atque animai
500conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
501disiectatur eodem illo distracta veneno.