Direct reading · Original
Book 3 · lines 624–638
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
624Praeterea si inmortalis natura animaist
625et sentire potest secreta a corpore nostro,
626quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
627nec ratione alia nosmet proponere nobis
628possumus infernas animas Acherunte vagare.
629pictores itaque et scriptorum saecla priora
630sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
631at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
632esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
633haud igitur per se possunt sentire neque esse.
634Et quoniam toto sentimus corpore inesse
635vitalem sensum et totum esse animale videmus,
636si subito medium celeri praeciderit ictu
637vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
638dispertita procul dubio quoque vis animai