Direct reading · Original
Book 3 · lines 670–684
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
670Praeterea si inmortalis natura animai
671constat et in corpus nascentibus insinuatur,
672cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
673nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
674nam si tanto operest animi mutata potestas,
675omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
676non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
677qua propter fateare necessest quae fuit ante
678interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
679Praeterea si iam perfecto corpore nobis
680inferri solitast animi vivata potestas
681tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
682haud ita conveniebat uti cum corpore et una
683cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
684sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam