Direct reading · Original
Book 3 · lines 830–844
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
830Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
831quandoquidem natura animi mortalis habetur.
832et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
833ad confligendum venientibus undique Poenis,
834omnia cum belli trepido concussa tumultu
835horrida contremuere sub altis aetheris auris,
836in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
837omnibus humanis esset terraque marique,
838sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
839discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
840scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
841accidere omnino poterit sensumque movere,
842non si terra mari miscebitur et mare caelo.
843et si iam nostro sentit de corpore postquam
844distractast animi natura animaeque potestas,