Direct reading · Original
Book 3 · lines 870–884
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
870Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
871post mortem fore ut aut putescat corpore posto
872aut flammis interfiat malisve ferarum,
873scire licet non sincerum sonere atque subesse
874caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
875credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
876non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
877nec radicitus e vita se tollit et eicit,
878sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
879vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
880corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
881ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
882nec removet satis a proiecto corpore et illum
883se fingit sensuque suo contaminat astans.
884hinc indignatur se mortalem esse creatum