Direct reading · Original
Book 3 · lines 978–992
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
978Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
979prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
980nec miser inpendens magnum timet aere aëre saxum
981Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
982sed magis in vita divom metus urget inanis
983mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
984nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
985nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
986perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
987quam libet immani proiectu corporis exstet,
988qui non sola novem dispessis iugera membris
989optineat, sed qui terrai totius orbem,
990non tamen aeternum poterit perferre dolorem
991nec praebere cibum proprio de corpore semper.
992sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem