Direct reading · Original
Book 3 · lines 1053–1067
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1053Si possent homines, proinde ac sentire videntur
1054pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
1055e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
1056tanta mali tam quam moles in pectore constet,
1057haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
1058quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
1059commutare locum, quasi onus deponere possit.
1060exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
1061esse domi quem pertaesumst, subitoque ,
1062quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
1063currit agens mannos ad villam praecipitanter
1064auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
1065oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
1066aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
1067aut etiam properans urbem petit atque revisit.