Direct reading · Original
Book 4 · lines 26–40
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
26Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
27qualia sint et quam variis distantia formis
28sponte sua volitent aeterno percita motu
29quoque modo possit res ex his quaeque creari,
30atque animi quoniam docui natura quid esset
31et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
32quove modo distracta rediret in ordia prima,
33nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
34attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
35quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
36cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
37quae quasi membranae summo de corpore rerum
38dereptae volitant ultroque citroque per auras,
39atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
40terrificant atque in somnis, cum saepe figuras