Direct reading · Original
Book 4 · lines 110–124
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
110Nunc age, quam tenui natura constet imago
111percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
112sunt infra nostros sensus tantoque minora
113quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
114nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
115cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
116primum animalia sunt iam partim tantula, corum
117tertia pars nulla possit ratione videri.
118horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
119quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
120quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
121unde anima atque animi constet natura necessumst,
122nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
123praeterea quaecumque suo de corpore odorem
124expirant acrem, panaces absinthia taetra