Direct reading · Original
Book 4 · lines 230–244
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
230Praeterea quoniam manibus tractata figura
231in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
232cernitur in luce et claro candore, necessest
233consimili causa tactum visumque moveri.
234nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
235commovet in tenebris, in luci quae poterit res
236accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
237esse in imaginibus qua propter causa videtur
238cernundi neque posse sine his res ulla videri.
239Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
240undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
241verum nos oculis quia solis cernere quimus,
242propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
243res ibi eam contra feriant forma atque colore.
244et quantum quaeque ab nobis res absit, imago