Direct reading · Original
Book 4 · lines 269–282
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
269Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
270percipe: nam certe penitus remmota videtur.
271quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
272ianua cum per se transpectum praebet apertum,
273multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
274is quoque enim duplici geminoque fit aere aëre visus.
275primus enim citra postes tum cernitur aer aër ,
276inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
277post extraria lux oculos perterget et aer aër
278alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
279sic ubi se primum speculi proiecit imago,
280dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
281aera aëra qui inter se cumquest oculosque locatus,
282et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus