The Waste Land • Paragraph 83
Stage 1 of 6

Read it through once

‘. . . Cum Iunone iocos et maior vestra profecto est Quam, quae contingit maribus,’ dixisse, ‘voluptas.’ Illa negat; placuit quae sit sententia docti Quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi coeuntia silva Corpora serpentum baculi violaverat ictu Deque viro factus, mirabile, femina septem Egerat autumnos; octavo rursus eosdem Vidit et ‘est vestrae si tanta potentia plagae,’ Dixit ‘ut auctoris sortem in contraria mutet, Nunc quoque vos feriam!’ percussis anguibus isdem Forma prior rediit genetivaque venit imago. Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa Dicta Iovis firmat; gravius Saturnia iusto Nec pro materia fertur doluisse suique Iudicis aeterna damnavit lumina nocte, At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam Facta dei fecisse deo) pro lumine adempto Scire futura dedit poenamque levavit honore.