Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi
lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat,
sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis;
otium et reges prius et beatas perdidit urbes.
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos.