Direct reading · Original
Book 8
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
semel suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores periculaque impendeant omnia, succurram ac subibo. certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter libereque dicere; nulla res tanta exsistet , iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit? patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. quid voltis amplius? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis ?