Direct reading · Original
Book 11
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↄↄↄ hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse? at enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. quid tum? non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. neque , si ille id exsequendum non iudicavit , non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse.