Direct reading · Original
Book 15
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
cognitor est factus. itane vero? cognitor si fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit? quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. quod si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus.