Direct reading · Original
Book 7
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
posses, non eodem tempore et gestum et animam ageres? dic nunc te ab Roscio HS iↄↄↄ circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! quid ego nunc illa dicam quae vobis in mentem venire certo scio? fraudabat te in societate Roscius! sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. expressae sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur. quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero. formulam non noras?