Direct reading · Original
Book 8
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
me vi deiectus esset. nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur , sive consilium inissem , sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari. hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vi hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm , quid haberes quod diceres? nihil , opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est dolo malo , id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?