Direct reading · Original
Book 1
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
PRO M. FONTEIO ORATIO o portuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam te quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos. quid accusas, quid reprendis? nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum existimare utrum ipse erret an vos in errorem inducere velit. quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M.