Direct reading · Original
Book 20
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quod haec iure civili saepta sunt verum etiam quod patrimonium unius incommodo dimittetur, ius amitti non potest sine magno incommodo civitatis. in hac ipsa causa, recuperatores, si hoc nos non obtinemus, vi armatis hominibus deiectum esse eum quem vi armatis hominibus pulsum fugatumque esse constat, Caecina rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita ferret, amitteret, in possessionem in praesentia non restituetur, nihil amplius; populi Romani causa, civitatis ius, bona, fortunae possessionesque omnium in dubium incertumque revocantur.