Direct reading · Original
Book 5
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. etenim illud primum parvi refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem. deinde quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus.