Direct reading · Original
Book 13
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
est; citatus est Scamander reus. accusabat P. Publius Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur , aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. hic ego tum ad respondendum surrexi qua cura, di immortales! qua sollicitudine animi, quo timore! semper equidem magno cum metu incipio dicere;