Direct reading · Original
Book 17
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria. dico C. Gaio Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te , Oppianice, appello , te, T. Tite Atti , quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate , negate, inquam, meo loco. quid tacetis? an negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?