Direct reading · Original
Book 19
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
voltus — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset , pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum atque hoc addit testimoni, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri. manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam. res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. in ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiare : dixerunt.