Direct reading · Original
Book 3
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit. primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit . hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius est condemnatus crimina exponam. abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in praesentia non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur;