Direct reading · Original
Book 32
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum auctoritatem censoriam amplexato , tum illorum iudicium cum re coniunctum esse defendito. dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum fili sui in servitute ac vinculis necaverit , qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit , qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum,