Direct reading · Original
Book 37
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. ego autem illa recitata esse non moleste fero. neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. quod si velim confiteri me causam A. Auli Cluenti nunc cognosse , antea fuisse in ea opinione populari , quis tandem id possit reprehendere?