Direct reading · Original
Book 38
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
causam sine lege copiosissime posse defendi. videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus , lege recitata perorassem. neque me illa oratio commovet , quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. Vt tibi concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur discedi ab legibus.