Direct reading · Original
Book 46
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset , et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus.