Direct reading · Original
Book 47
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit. Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur. tum interim Q. Hortensio Q. Quinto Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi.