Direct reading · Original
Book 27
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Quirites, si me audire voltis, retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in Salpinorum plenis pestilentiae finibus Rullo duce conlocari. aut dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros, vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id vos potestis, quaeso, concedere? quamquam illud est egregium quod hac lege ante omnia veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur quam gleba una ematur.