Direct reading · Original
Book 29
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur? aut , si hoc ab se dictum negat et satis facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini? quod si posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis?