Direct reading · Original
Book 4
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
enim hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur iniuria. sed cui manubias remittit, in huius vectigalia invadit. iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, hac uti x viros. quasi vero non intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit vendere cogitare. videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam et coacervatam pecuniam x viralem. minuetur huius pecuniae invidia; consumetur enim in agrorum emptionibus. optime . quis ergo emet agros istos? idem x viri; tu, Rulle,—missos enim facio ceteros—emes quod voles, vendes quod voles; utrumque horum facies quanti voles. cavet enim vir optimus ne emat ab invito.