Direct reading · Original
Book 18
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
praeditum; putares, cum in eiusdem anni custodia te atque L. Lucium Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses , mitiorem in partem interpretarere. ac te ipsum, quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi mihi videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus . nihil ignoveris.