Direct reading · Original
Book 12
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
constitutas putarem? quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent , ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari? fero ego te, Torquate, iam dudum fero , et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. sed nisi tibi aliquem modum tute constitueris, coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit quem non perverterim ac perfregerim.