Direct reading · Original
Book 2
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt , qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt. an vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis ascendissem? atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides;