Direct reading · Original
Book 22
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer. ego , iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia , caverem omnia , dico hoc quod initio dixi, nullius indicio , nullius nuntio , nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam. quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum , qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi.