Direct reading · Original
Book 12
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
esse videantur. Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum et corruptarum litterarum. si veras protulissent, criminis nihil erat, si falsas, erat poena. bellissimum putarunt dicere amissas. quiescant igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. non sinunt. supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. hoc vero ferri nullo modo potest. qui de tabulis publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur.