Direct reading · Original
Book 14
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
locupletem faceret, haberet nihil praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. ei cum solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris. hic hercule cornici oculum, ut dicitur. nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. eius enim fide sumpsit a Fufiis. securus Hermippus Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a discipulis suis diceret Fufiis persoluturum.