Direct reading · Original
Book 3
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Romani fuit ! quanto maius dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo vero numquam excepto illo Cinnano tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset , dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis?