Direct reading · Original
Book 17
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Decii, quod illi ne auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae laudis esse potuissem? itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus. Cato fuerat proximus. quid ageres? non erat ut, qui modus a moribus fuerat, idem esset iniuriae . quid posses ? extrudere ad Cypriam pecuniam? praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus est . sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.