Direct reading · Original
Book 22
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse. quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne? immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepissent.