Direct reading · Original
Book 24
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
de me ipso gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit?