Direct reading · Original
Book 37
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: O íngratifici Argívi, immunes Gráii , immemores bénefici! non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini!