Direct reading · Original
Book 38
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Romano caram esse universo? at vero ille praetor, qui de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas subrepserat, ut matér , te appello dicturus videretur; itaque illa via latebrosior , qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.