Direct reading · Original
Book 4
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus . hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem ad rem gerendam excitarit, quos stimulos admoverit homini studioso fortasse victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P.